48. ALDI MANVTII ROMANI GRAMMA- TICAE INSTITVTIONES GRAECAE. [Au recto du dernier feuillet.] &a β Ογ d3 ee ίζ gr) hO ii kx 1λ mμ nv oo px qp Γς. Oranes sunt quaterniones. ξβ^βη! per incuriam praetermis- sum est. — Venetiis in aedibus Aldi, et Andreae soceri mensk NOVEMBRI M.D.XV. In-4° de 4 ff. non chiffrtSs, 5 a 155 ff. chiffres et 1 f. non chiffro. L'ancre aldine figure sur le titre et au verso du dernier feuillet. Cette grammaire est toute en grec; le titre d'entree en matiere est ainsi concu : Ααδογ Μανογγιογ Ρωμλιογ γραμματική. Livre rarissimo. Vendu 40 flor. Rover; 61 fr. d'O...; 1 liv. H sh. 6 d. Heber; 19 sh. Butler; 120 fr. A. F.-Didot{1881);54fr. Renard (1881). ISibliotheque nationale de Paris, X 542 Reserve. En tete du volume se trouve l'epitre diidicatoire suivante de Marc Musli- ms a Jean Grolier : M. MUSURUS 10ANNI GROLIERIO LUGDUNENSI, CHRISTIAN1SSIMI FRANCORUM REGIS A SECRETIS AC INSUBRLE QU/ESTORI PRIMARIO S. P. D. Multum equidem ac diu, Joannes clarissime, flagitantibus. hanc epistolam amicis reluctabar, cutnque varia causarer magis in dies ac magis procrastinando differebam. Refugiebat enim animus et quodam inusitato torpore captus abhorrebat, saevae illius ac damnosae mortis mentionem, quae nobis Aldum, benevolum I 133 BIBLIOGRAPHIE HELLENIQUE. parentein benignumque fautorem, -eripnil, qua; -bonis litter is ac disciplinis in lucem paulatim emergentibus, tenebras iterum of- fundere visa est. 0 inclementem et immaturam mortem nulli vi- ventium magis quam mihi deplorandam ! Quod enim ego nunc in hac alma civitate, in hoc totius Italia? firmamento, singularique virtutum ac laudatarum artium domicilio, Graeciae priscos autores enarrem illustri frequentique auditorio juvenum nobilissimorum, quod a probis omnibus diligar et com mender, quod denique mei votipompos effectus sim(nihil enim mihi fuit unquam optabilius quam ut graecae linguae propaginem, quae, Turcarum crudelibus lacertis excisa radicitus, solo in oatrio misere jacebat, apud Italos redivivo germine pullulare viderem) id totum non solum illustris- simtfSenatui Yeneto, qui bonarum litterarum cultores amplissi- miis praemiis semper fovit ac liberaliter evexit; verum etiam AldO Manutio qui libros studiosae juventuti suppeditavit, a me referri debet acceptum. Cum enim admirandus ille vir publicas rationos privatis anteponeret, nulli sumptui parcens, nullum )forsus laborem detrectans, propriae tam pecuniae profusus quam /itae prodigus extitit, ut communi studiosorum utilitati prospi- ceref. Quapropter saepenumero calamum arripueram ut haec exa- rarem, sed calamus arreptus doloris ob amissum Aldum concepti vulnus, quod nondum cicatricem obduxerat, refricabat. Verum- tamen arnici, quibus non poteram sine scelere pOstulantibus quic- quam recusare» me tandem, cum appellarent promissique admo- nerent, quanquam diureluctatum, expugnarunt. Rogitas cuinam promisso meam fidem obstrinxerim ? explicabo paucis! Aldus non modo libris antiquorum publicandis, verum etiam liberis progenerandis dabat operam. Procreabat an tern liberos partim e pudicissima susceptos uxore, partim ingeniosa •mente conceptos. Cum igitur fatalem instare sibi diem animad- verteret, quam e fidissima conjuge sustulerat prolem Andrese Asulano, spectatae viro probitatis, commendavit, nee eumt sua fefellit opinio, quam de socio soceroque conceperat. Summa enim ille caritate nepotes e filia pupillos curat educandos. Mihi vero filiolam parvulam, quam proxima foetura mentis trans mare genuerat, tradidit expoliendam, sic ut earn, postquam expolivissem quibus possem modis, eleganti isti tuae bibliothecae SEIZIEME SIECLE. 133 dedicarem. Facilitas a natura nobis insita vitasque institutum nostra? non commisit ut quern plurimis officiis mihi devinxeram, is extremo vita? puncto repulsam apud me pateretur. Recepi igitur facturum, et quod promissum est nunc exitu praestatur. Itaque Grammatica graeca (id enim filiolae nomen est) quam Aldus imma- tura morte praeventus plenioribus eruditionis alimentis nutrire non potuit, ad te mcesta verecundaque nostro impulsu proficisci- tur. Tu pro virtutis et doctrinae patrocinio, quod suscepisse dice- ris, proque eo quod noster Aldus te semper observavit et suspexit (qui nunc, si viveret, nulla mora interposita, libenter excurreret isto, victoriam Diis simillimi Regis, qua nuper de robustissimis Ilelvetiis triumphavit, tibi gratulaturus) filiolam amici clientisque tui benigno susceptam hospitio fove, protege, tutare. Quod si feceris, acrioribus stimulis Asulanum impelles ut officinam im- pressoriam, ob interitum Aldi pullatam suisque deformatam orna- mentis, pristino nitori restituat, utque, provincia multiplicand! celebrium ac vetustorum autorum commentarios (quorum salu- tem tenui nimis extremoque spei filo pendere constat)' alacriter assumpta, inducat animum formis excudere tarn novi quam veteris oracula Testamenti, poetarum et Aristotelis interpretes, Galeni volumina, Strabonem, Pausaniam, Dionem, Diodorum Si- culum, Polybium, Plutarchi Parallela. caeterasque illustrium in- geniorum lucubrationes, quibus, nisi cito typi succurrant, peri- culum est ne ipsae quoque bellorum incendio, quo terrarum orbis in hac temporum atrocitate deflagrat, correptae deleantur. Vale, rarissimum regiae Curiae decus et ornamentum, nostrum- que hoc munus, licet sit exiguum et longe infra fastigium ampli- tudinis tuas collocatum, ne tamen aspernare. Dabitur aliquando,, Diis bene juvantibus, occasioqua nobis et longe majora tibi dedi- care et per tuarum praeconia laudum expatiari concedatur. Venetiis, idibus novembrib. M.D.XV. .15 JANVIER 1516
ALDI MANVTII

ROMANI GRAMMATICAE INSTITVTIONES GRAECAE

  1. Βιβλιογραφικό Λήμμα
  2. ROMANI GRAMMATICAE INSTITVTIONES GRAECAE