ΛΕΞΙΚΟΝ.

  1. (01) BIBLIOGRAPHIE HELLENIQUE XV-XVI TOME PREMIER
  2. 44. ΗΣYΧΙΟY ΛΕΞΙΚΟΝ. HESYGHII DICTIONARIVM. [Auf.mr) abcdefghiklmnopqrstuxyzAB. Quaterniones omnes praeter ultimum temionem. — Vcnctiis in Aedibus Aldi& Andreae Soceri Mensc Augusto. M.D.XIEI. In-folio del98 ff. non chiffros, dont le dernier contient seulement "i'an- ere aldine, qui figure egalement sur le titrc. Pages a deux colonnes, de SEIZIEME S1ECLE. 123 56 lignes chacune. Vend. 36 fr. maroquin bleu, Chardin; 40 florins, Meer- man; 1 liv, 14 sh. maroquin bleu, Butler. Bibliotheque nationale de Paris, X 442 Reserve. ALDI PII MANUTII AD JOANNEM JACOBUM BARDELLONUM IN HESYCHII DICTIONARIUM PRyEFATIO. Si caeteri studiosi, nobilitatis Mantuanae decus Bardellone, sua sponte ac gratis, ut ipse facis, juvarent me edendis publicandisque bonis libris, qui tanquam κατά χαλιγγενεσίαν reviviscant mea cura etlaboribus, brevi quamplurimi qui desiderantur exirent in publi- cum, ut de Hesychio factum est. Quern cum penes te tantum esse duceres, et vere fortasse, nemo enim est quod sciam qui extare alium audiverit, eum ad me misisti, ut daretur imprimendus impressoribus nostris, nihil prorsus aliud spectans quam, quae tua est liberalitas, qui tuus amor erga litteratos viros, ut fiat communis studiosis omnibus etiam posteris, nee imitaris invidos quosdam qui, dum se solos esse doctos volunt, bonos libros invi- dent aliis, sed tui omnes quam simillimos fore cupiens (es enim et graece et latine doctissimus, mathematicarumque disciplina- rum longe peritissimus) bibliothecam tuam plenam optimorum librorum omnibus benignus impertis. Ecce quod jussisti factum est diligenter. Agimus igitur tibi quas possumus gratias, et nostro et studiosorum nomine qui hoc ipso libro usuri sunt; utentur autem eo omnes, quicunque capti amore bonarum litterarum non cessant exemplaria graeca nocturna versare manu,\ersare diurna; idque ob plurimam quae in eo est dictionum copiam. Omnes enim quae in varus dictionariis habebantur dictiones, primum Dioge- nianus, homo doctissimus, de quo in praefatione, quae statim sequitur, Hesychius meminit, deinde Hesychius ipse, cujus Suidas, in dictione 'Ησύχιος facit mentionem, in unum diligentissime collegit. Sed illud admodum dolendum est quod, nescio cujus injuria, proverbiorum argumenta, quae, praetermissa a Diogeniano, Hesy- chius adjunxerat, turn plurium dictionum et quae rariores sunt autoritates, quas is ipse Hesychius studiose addiderat, subl'atae sunt, summo studiosorum incommodo et jactura. Hunc autem . librum sub tuo nomine in publicum exire voluimus, Bardellone doctissime, ut ettibi deberent hoc munere studiosi, quem eo gra- tiorem tibi futurum existimamus, quod eum Musurus, compater utriusque nostrum, quantum per occupationes licuit, diligenter recognovit, fecitque, licet cursim, πατρός άρείω : quamplurima enim in eo loca emendata sunt, id quod facile cognoscet qui exemplar ipsum cum novo hoc conferet1. Vale. Venetiis, mense augusto, M.D.XUII. 10 JANVIER 1515
  3. ΗΣYΧΙΟY