ΜΗΝΑΙΟΝ του ΝΟΕΜΒΡΙΟΥ

  1. (10) BIBLIOGRAPHIE HELLENIQUE XVIII TOME DEUXIEME
  2. 789* ΜΗΝΑΙΟΝ του ΝΟΕΜΒΡΙΟΥ περιέχον τήν πρέπουσαν αΰτφ άπασαν Άκολουθίαν, μετά και τϊ|ς προσθήκης τοΰ Τυπικοί) έν έκαστη Εορτή του χρόνου. Νεωστί μετατυπωβέν, και επιμελώς διορθωθέν -χρχ 'Αγαπίου 'Ιερέως Λοβέρδου Ίεροδιδασκάλου έν τω Φλαγγινιανω Έλληνομουσείω. αψογ'. ΕΝΕΤΙΗΣΙΝ, 1773. Παρά Δημητρίω θοΣ'/βΐίο τω έξ 'Ιωαννίνων. Con Licenza de' Superiori, e Privi- legio. In-folio de 248 pages. Titre dans un encadrement xylographique avec marque de I'imprimeur. Impression rouge et noire a deux colonnes. Communication du R. P. Matthieu. Bibliotheque du monastere de Roussico (au Mont Athos). 174 BIBLIOGRAPHIE HELLfiNIQUE pra?fixa quadam face, vult illuminari. ProGcisceris ad capes- sendum munus in ecclesia graeca imprimis amplum, sed idem arduum quoque, molestiarumque atque discriminum acerrimis quasi spinis quibusdam horrid urn. Quod honoris fastigium, meritis tuis partum, tibi, Vir Reverendissime, bona fide con- gratulans, testor me deum rogare, ut ei provincial te jubeat quam diutissime, eximia cum gloria, fructuque amplissimo, cum pace domi forisque, cum studiis bonorum, cum prosperi- tate rerum coeptorumque omnium, praeesse, laudumque tuarum fructus percipere quam uberrimos. Quarum laudum recensio- nem unde exordiar ? Non dicam qua vitae sanctimonia, qua morum elegantia, qua comitate atque officiositate bonorum omnium, donee inter nos fuisti, et oculos in te converteris et voluntates tibi obstrinxeris. Literas quibus abundas et qua? publicum praeconium ante omnia flagitant, quibus ego dignis modis ornabo ? Parum est, quanquam in se admirabile atque praeclarum est, in isto aetatis tuae flore, sacris te atque graecis excellere uteris, quae loci tui munia, tuaeque stirpis nobilitatem decent. Sed latinis quoque polles et francicis adeo, illisque omnibus quas illiterati imperite prof anas, liberaliores convenientius civiles, seu seculares, appellant. Primo loco a me commemorari par erat exquisitam tuam historiae ecclesiasticae peritiam, cujus documentum in praefa- tionibus ad tuam Σειράν dedisti admirabile, quo documento planum fecisti, ne de patribus Ecclesia? dicam, scripta Cavei, Fabricii similiumque tarn bene te callere atque domum tuam. Philosophiae non vetustae modo sed recentissimae quoque te peritum testantur abs te edita vetusto graeco sermone con- scripta, Elementa Physices Neutonianae. Isaaci Syri Ascetica ne commemorem abs te primo in lucem edita, neve R. Sa- muelis Arabis contra Judaeos disputationem in novam graecam dialectum abs te translatam ; Homiliae abs te in caetu gregis tui moderna dialecto pronunciatae et typis pariter invulgatae, quin eloquentiae sacra? luminibus radient, dubitare nos non sinit oris tui suavitas et cordis integritas et pietatis erga deum ardor. Faxit ergo deus, Archiepiscope Reverendissime, ut ha? laudes tuae et tibi privatum, et publice ecclesia? quam impos- terum gubernabis, ornamento sint praesidioque fructusque sui referant quam copiosissimos. Amorem studiumque, quo me praesens prosecutus es, cujus ego tibi gratias habeo debeoque quam maximas, ut absens quoque serves, majorem in modum abstepeto atque contendo. Scripsi d. 27 sept. 1773. Bibliotkeque nationalc de Paris X. 1756. Λ. 8. (Inv. X. 16991).