695ARISTOTELIS DE ANIMA LIBRI TRES, Gum AVERROIS COMMENTARIISet Antiqua tralatione suae integritati restituta. His accessit eorundem librorum Aristotelis noua tralatio, ad Grseci exemplaris veritatem, et scholarum vsum accommodata. MICHAELE SOPHIANO INTERPRETE. Adiecimus etiam MARGI ANTONII PASSERI IANV.E disputationem ex eius lectionibus excerptam, in qua cum de horum de Anima librorum ordine, tum reliquorum naturalium sιrie pertractatur. VENETIIS APVD IVNTAS. M. D. LXXIIII. In-8" de 8 feuillets non chiffrιs et 228 feuillets chiffrιs. Marque juntine sur le titre. Rarissime et recherchι. Le prιsent volume possθde ΰ peu prθs les dimensions des in-4° de cette ιpoque, et Hoffmann le donne comme tel (Lexicon biblio- grapkicum, t. I, p. 346); mais ce n'est en rιalitι qu'un in-8°, car les pontuseaux du papier sont perpendiculaires au texte. Collation du volume : Feuillet 1 liminaire : Le titre. Feuillets 2-4 : Λpξtre dιdicatoire reproduite ci-aprθs. Feuillets 5-7 : De ordine librorum naturalium Aristotelis disputa- tio ex lectionibus M. A. Passeri Januse excerpta. Feuillet 8 : Index summarum ac capitum librorum trium de Anima. Feuillets 1-204 : L'ouvrage proprement dit. Feuillets 205-228 : Marci Antonii Zimarx Solutiones contradictio- num in dictis Aristotelis & Averrois : Super primo de Anima (f. 205 ΰ 208) ; Super secundo de Anima (f. 208-221); Super tertio de Anima 184 BIBLIOGRAPHIE HELLΙNIQUE (f. 221-228). Ces solutions ne sont pas indiquιes dans le titre du livre. MICHAEL SOPHIANVS FRANCISCO GONZAGjE ILLM0 AC RM0 S. R. E. CARD. S. P. D. Nemini obscurum esse arbitror, Francisιe Gonzaga cardina- lis amplissime, ex iis qui vel mediocriter in studiis litterarum doctrinisque versati sunt quam difficilis opera suscipiatur ab iis qui suam ad Aristotelis scripta de graeco vertenda industriam conferunt. Id ego cum alias saepe in varus doctorum virorum interpretationibus ad meam utilitatem conferendis, tum proxime in libris eius de Anima conuertendis expertus sum. Quem ut hoc tempore laborem susciperem, Junctarum me fratrum honesta voluntas adduxit ; qui, cum ad alia multa Averrois, quem prope ex omni parte renouatum edebant, ornamenta, hoc etiam accedere vellent ut Aristotelis libri, maxime qui de Anima inscribuntur, quam emendatissimi exircnt, me potissimum cui corrigendi negotium darent, delegerunt. Ego vero, etsi quan- tum ingenii industriaeque ea res postularet non ignorabam, tamen suscepi rem, quod illis honesta petentibus nihil dene- gandum esse ducerem ; et haec scilicet me spes aleret, si vetus- tam tralationem cum graeco exemplari accuratius contulissem, fore ut cumulatissime meo promisso satisfacerem. Quae me postea opinio longe fefellit. Etenim tralationem illam adeo fœdam ac ineptam esse repperi, ut nec Aristotelis verba fideliter exprimeret et pluribus in locis eius scntentiam perverterct. Accedebat eo quod cum recentiores philosophi veteris inter- pretis inscitiam perspicerent, atque huic incommodo reme- dium afferre cuperent, pro suo quisque ingenio, hos libros emendare aggressi sunt; verum, cum leuiter graecis litteris essent imbuti, non modo quod voluerunt assecuti non sunt, sed cum multo maioribus tenebris pluribusque difficultatibus eos involverunt : tum vero tam varia & inter se discrepantia exemplaria reddiderunt ul in germana illius auctoris interprc- ANNΙE 1374 185 tatione restitucnda, non mediocriter esse laborandum videre- tur. Sed tamen, cum iustis de caussis susceptam iam prouinciam deponerenon possem, cœpi, ut mihi aptissimum esse videbatur, multa quae perperam ingesta erant delere, plura immutare, nonnulla qua; deerant addere, ut aliqua orationis species emer- geret, ex qua idonea sententia elici posset. Cum autem quo progrediebar longius, eo pluribus sordibus immergi me intelli- gerem, ad extremum eo rem deduxi ut me ab integro potius Aristotelem conuertisse, quam interpretationem veterem emen- dasse animaduerterem ; in quo tamen ita me temperaui, ut non ita longe me a ratione veteris interpretationis, et usitatis scholarum vocabulis remouerim, quin illius vestigia in mea conuersione relinquantur. Quod eo feci quia non institueram interpretationem nouam ; nam multa fortasse aptius, multa limatius dici potuissent : sed necesse habui quoad eius facere possem verba et genera loquendi, qua? ab hoc eodem auctore & Auerrois elocutione iam inde ab initio in scholas irrepserant, quanvis horrida parumque latina retinere ac veteris huius auctoris interpretationem corrigere. Qui, quanvis incultus nec admodum fidelis sit, tamen nescio quomodo quod perquam religiose ad verbum omnia de graeco exprimat, ab omnibus habetur in manibus, et ad hoc tcmpus publiιe legitur. Cuius religio, quanvis in hoc gιnθre scriptorum necessaria sit, ita tamen a iudicio, omnisque politioris doctrinae cognitione inops est, ut non modo singula graeca singulis latinis, ordinem item et constructionem vocum eandem reddi posse putauerit, sed graecas etiam loquendi formulas, perinde ac si idem latine sonarent, in latinum sermonem detrudendas esse censuerit ; quasi vero linguarum ratio ita comparata sit ut singulis cuiusque verbis aliud in alia lingua quod omnino idem declaret, res- pondeat, earumque differentia in simplicibus modo vocabulis, ac non multo etiam magis in dicendi ac eloquendi generibus posita sit : quod tamen usque eo verum est ut haec ipsa totam vim linguarum sibi vindicent. Quamobrem qui fidi ac eruditi interpretis fungetur munere, eum praeter rerum subiectarum intelligentiam atque non vulgarem utriusque linguae cognitio- nem (quorum utroque minime instructum veterem interpretem 186 BIBLIOGRAPHIE HELLΙNIQUE fuisse constat) amplius acri iudicio praeditum esse oportet : ut ibi nomina loquendique formes non idem valebunt qua? illis in altera lingua similitudine ac proportione respondeant, reperire ac discernere possit : nam ad hune modum si sua quibusque vis tribuetur, et facilius sensum auctoris consequemur & omnino ipsi orationi plus venustatis & splendoris accesserit. Qua facul- tate cum interpres iste, quicunque tandem ille fuit (neque enim nomen est proditum), plane caruerit, omnia perabsurde vertit ; nee in his duntaxat quae commemorauimus, eius impe- ritia perspicitur : sed etiam in exponenda vi partium orationis : cuiusmodi sunt coniunctiones, participia, praepositiones, caete- raque generis eiusdem, quae perinde quasi unam eandemque rem ubique notarent, praeterit ac negligit; ex quo permulta vitia et errores in interpretanda ac continuanda orationis sιrie consequi necesse est. His tot tantisque incommodis cum aliqui ex nostris, qui, post Constantinopolitanum excidium in Italiam se receperant, consultum esse cuperent, dederunt se huic generi studiorum, et praestantissimum quenque huius philosophi librum e graeco in latinum transtulerunt. ? quibus Theodorus Thessaloni- censis ea complexus, ad quae caeteri propter immensam rerum varietatem se aspirare posse diffidebant, ita egregie in eo munere se tractauit ut nemini imitandi sui spem, omnibus incredibilem suae eruditionis admirationem reliquerit. In eodem numιro habendus est Bessario, qui libros primae philosophiae fideliter nec ab usu scholarum abhorrente dictionis gιnθre conuertit. Eodem pertinet Ioannis Argyropyli industria, qui in his acroamaticis libris vertendis praeclare operam nauavit suam : & hercule maximam in hoc gιnθre laudem esset conse- cutus, nisi, dum contra odiosam veteris interprets religio- nem enixe admodum contendit, nimium sibi ipse indulgeret, nimiaque licentia pertractaret orationem Aristotelis. Quod in aliis scriptoribus transferendis fortasse ferendum est : in his cede librorum generibus periculosum est et lubricum. Solet .n. nonnulla de suo addere, multaque obscurius ac angustius, ut sui moris est, ab Aristotele dicta, ipse pluribus verbis expli- care nititur, ac intιgras interdum clausulas ab explanatoribus, ANNEE 1574 187 praesertifh Themistio & Simplicio, quem maxime sectatur, transfert in orationem Aristotelis : quam rationem in iis maxime locis sequitur, quorum est ambigua ancepsque sententia. Haec si Argyropylo detraxeris, magnopere illius interpretatio, ut & gravissimi philosophi & hominis suae linguae scientissimi, pro- banda est. Quae tametsi ob caussas iam explicatas in scholas recepta non est, princeps tamen ille fuit ostendendi luminis hominibus latinis, quo ad cognitionem librorum Aristotelis adire possent. Quamobrem cum haec barbara, parumque fidelis interpretatio passim in Italiae gymnasiis versetur, omnesque in eo suam operam ponant ut, omnibus mendis vitiisque sublatis, quae sunt innumcrabilia, ad commodiorem orationis formam redigatur, idem ego quoque oneris suscipiendum esse duxi ; non'equidem quo de cuiusquam laude aliquid delibarem : sed potius ut illorum exemplo monitus, conferrem ipse] quoque aliquid ad hanc praestantissimam et in primis utilem philo- sophic partem, quam vehementer a scholis desiderari iudi- cabam. Proinde in earn curam prœcipue incubui ut fidelissime auclo- ris sensa latine redderem, atque non modo vim verborum explicarem, sed nisi vel res ipsa, vel linguae proprietas res- pueret, etiam multitudinem graecorum nominum, pari numιro latinorum exprimerem. Neque vero vel intuli usquam aliquid de meo, nisi graeci vocabuli notio ita ostenderet esse facien- dum : vel nominum structuram immutaui, nisi id postularet perspicuitatis ratio verbaque essent eiusmodi, quibus omnium interpretum consensu res aperta minimeque dubia subiice- retur. Articulis vero et participiis, caiterisque id genus oratio- nis partibus vim suam, quae multiplex est, restituere, et, quoad cam latina oratio referre potuit, pro viribus exprimere conatus sum. Sed ante omnia sedulo operam dedi ut ea quae ita dicun- tur ab Aristotele ut in varias sententias trahi possint, ita trans- ferrem ut eandcm ambiguitatis speciem prae se ferrent, neque me uni definitaeque sententiae cuiusquam explanatoris addice- rom. Quod nc facercm si quo in loco linguae latinae ratio me impediuit, cum sensum reddidi, quem magis probabilem, ma- gisque peruulgatum esse perspiciebam. Quod ea mente feci, quod 188 BIBLIOGRAPHIE HELLΙNIQUE cogitem aliquando hos eosdem ac reliquos fortasse huius philo- sopha libros, qui publiιe enarrantur, cum annotationibus qui- busdam iterum in publicum emittere : atque turn demum cur pleraque vel immutauerim, vel addiderim, ac certis in locis ab aliorum interpretatione recesserim, denique quam in quaque re secutus sim rationem, pluribus aperiam. Hune porro laborem meum, cardinalis amplissime, in tuo nomine apparere volui, ratus id esse officii mei, cum propter incredibilem humanitatem tuam, qua me dum Patauii, libera- liumdisciplinarum gratia commorareris, amplexus es : tumvel maxime quoniam, si quid est, quod vel ratione institui, vel laudabiliter confici a quoquam possit, praecipue in studiis doc- trinal, eius tibi fructus iure optimo deberi existimo. Nam tui quidem animi excellentia & ad omnem laudem impetus excelso & illustri loco sita est : qui opes quibus circumfluis : qui caetera bona quae vel natura, vel fortuna tibi benignissime largita est : non inpersequendis voluptalibus, quas plerique peruerse admi- rantui : sed cum omni virtute comparanda, tum vero confor- mando animo philosophiœ studiis consumis; idque agis dili- genter, ut praeclaram virtutis excolendaξ consuetudinem, quae viguit in pβtre tuo Ferdinando Gonzaga, sapientissimo et fortis- simo imperatore, et in patruo cardinali etiamnum maxime elu- cet, constanter tuearis : usque adeo ut omnium consensu tu unus existas, ad quem omnes omnium rectae cogitationes, honesti conatus, praeclara denique opera referri debcant. Multa huius rei argumenta sunt, sed nullum grauius, nullum ad lau- dem tuam illustrais, Pii pontificis maximi testimonio : qui eximiis tuis virtutibus commotus, summa omnium voluntate, ad suorum te numerum adscribere, et in amplissimum sanctis- simumque ordinem cooptare voluit. Quamobrcm cum omnium mentes in te conuersae sint, omniumque de aliqualaude cogitan- tium te spectet industria, probabilem et satis idoneam caussam me habere sum arbitratus, cur hoc mese operae studiique monu- mentum qualecunque id tandem foret tuo nomini inscriben- dum esse decreuerim. Quod quidem vel ob cam maxime caus- sam te non improbaturum esse confido, quod coniunctum habeat studium ct industriam Marci Antonii Passeri mei, eius- demque tui, doctoris, omniumque huius aetalis philosophorum facile principis : qui in hos eosdem ac reliquos Aristotelis libros Averrois Arabis commentarios singulari diligentiacertissimoque iudicio excussit, et infinitis propemodum mendis inquinatos sua; integritati restituit. Quae res quantum adiumenti philosophie cupidis hominibus sit allatura, non esthujus temporis exponere. Neque sane faciam ut in ,eius viri laudes ingrediar, quod et plane superuacaneam operam'suscepturus sim, et nullum exi- tum inuentura sit oratio. Nam summam hominis doctrinam, ingenium plane diuinum, acerrimum iudicium, omnes nationes gentesque iam norunt ac praedicant : utque eum e superiori loco de abditissimis philosophorum decretis audiant disseren- tem, frequentes quotannis Patauium confluunt. Quod superest, clariss. cardinalis, lucubrationem hanc meam, non ex ipsa re quam longe infra tuam dignitatem esse constat : sed ex mea in te obseruantia ponderes velim. Vale. Patauii, vu kalen. iulii M. D. LXII.
MICHAELE SOPHIANO

ARISTOTELIS DE ANIMA LIBRI TRES,Cum AVERROIS COMMENTARIIS

  1. Βιβλιογραφικό Λήμμα
  2. ARISTOTELIS DE ANIMA LIBRI TRES,Cum AVERROIS COMMENTARIIS