DE NIHILI ANTIQUITATE, ET MULTIPLICI POTESTATE TRACTATUS

  1. (04) BIBLIOGRAPHIE HELLENIQUE XVII TOME PREMIER
  2. 50 M. AEMILII PORTI, FRANCISCI PORTI, CRETENSIS F. Notarii Imperialis, DE NIHILI ANTIQUITATE, ET MUL- TIPLICI POTESTATE TRACTATUS. CASSELLIS Ex offi- cina typographica Mauritiana, operβ Wilhelmi Wesselii tvpographi. Anno m.dc.ix. In-4° de 8 ff. non chiffrιs, dont le dernier est entiθrement blanc. Plaquette latine de la plus grande raretι. Les ff. 2-3 sont occupιs par la trθs curieuse prιface suivante : M. jEMILII PORTI, FRANCISCI PORTI CRETENSIS F., NOTARII IMPERIALIS, DE NIHILI ANTIQUITATE ET MULTIPLICI POTESTATE TRACTATUS NULLI DEDICATUS. Non dubito quin hoc novum dedicationis genus novam in multorum animis admirationem sit subito moturum, illorum praecipue qui sua tantum laudare noverunt, aliιna vero spernere consueverunt. Cur enim (curiosi curiose quœrent), cur Portus, qui suam scapham varus tempestatum procellis in alto maximis cum periculis adhuc fluitantem atque iactatam videt, ad pro- ximum atque tutissimum Herois clementissimi portum recta cursum dirigens remis et velis appellere veretur? Cur Nullum optimo, potentissimo et clementissimo Principi (sub cuius fortissimo patrocinio, favente Deo, vitam rationi consentaneam et virtuti congruenteni degere statuit) in hac novi tractatus dedicatione, per nescio quam importuna; verecundias speciem anteposuit? Quid ad hrec Portus? Quomodo, quibus verbis honeste se purgabit ? Huiusmodi voces et querelas accusatio- nura plenas iam auribus mihi videor audire. Sed qui Porti mentem consiliique iudicium intellexerit, de Porto conqueri statim desinet. Cum enim Portus in Germaniam primum venit, Nullus ipsi, cum lectissimo totius Germanica? nobilitatis flore, tanquam Cœsari, processit obviam. Nullus ipsum in pulcherrimas et munitissimas quasque principum arces honorificentissime ANNΙE 1609 65 deduxit, omnesque thesauros et pretiosissimam supellectilem et quidquid spectatu dignum in iis erat ostendit, et liberam omnia spectandi, contemplandi, fruendique potestatem ei fecit. Nullus Porto, simul ac eius nomen ac adventum audivit, splen- didissima palatia prœparavit, in quibus cum sua familia non solum habitaret, sed etiam regie viveret atque perpetuis hones,- tarum deliciarum voluptatibus decenter indulgeret. Verum Portus, qui nulla yanorum honorum cupiditate flagrat, invidiae vitandae causa, quod alii cunctis mortalibus ambitiose prsedicari notumque fieri cupiunt, id ipse profundo vult tegi silentio. Quin etiam hnec ipsa quae scribit, amicis tantum, idque secreto scribit, nec in vulgus efferri cupit. Quia tamen acceptorum beneficiorum est memor, haec apud eos animo gratissimo pri- vatim recenset. Nullus Porto nuper promisit fore ut avita, paterna ac materna bona (quibus, per adversae partis fraudes, anno 1572, fraudatus fuit, quae nunc etiam in Galliis, inPrioratu S. Germani en l'Aye, Parisiis vicino, a potentioribus occupata detinentur) recuperaret, et in antiquam atque legitimam eorum possessio- nem tandem aliquando mitteretur. Nullus eidem Porto per litteras significavit bona quae Franciscus Portus Cretensis olim in insula Creta iuvenis reliquit, nunc ab Egenolpho Porto, comitι Vicentino, ne vacua menθrent et possessore fructum eorum percepturo carerent, per cognationis iura, perofficiose possideri, Portique filium qui, propter longissimam temporis prasscriptionem, ea repetere non audebat, omnia dominis invi- tis, a Nemine, cum legitimo fœnore, brevi recepturum. Nullus (quis credet?) aureis muneribus Portum quotidie reclamantem ac repugnantem onerat ac honorβt. Nullus (et Nullius Persa- rum regis erga Portum beneficentia pro meritis prnedicetur), Nullus Porto, quidquid ipsius animus exoptat et quidquid vitam facit beatiorem, id omne semper ante praestitit et in posterum semper ut ante pracstabit. An igitur qui summam feli- citatem, quam nunquam sperasset, per insignem Dei clemen- tiam adeptue fuerit, is iustas debitasque gratiarum actiones BIBLIOGRAPHIE HELI.ΙHIQUB 1 — 5 suorum bonorum autoribus invidebit? Nullus (ut paucis multa complectar finemque dicendi faciam) Portum omnibus totius orbis christiani principibus adeo commendavit ut Portus, sine linguarum interprete (quod non omnibus datum), quoties Nihil ab ipsis flagitat, id statim impetret, nec ullam repulsam ab ipso- rum munificentia ferat. Quis igitur, his auditis ac intellectis, Portum iure damnabit quod Nullum Persarum regem, in hac novi tractatus dedicatione, anteposuerit illustrissimo, poten- tissimo et clementissimo principi, cui Portus et suam et suo- rum omnium operam, diligentiam, fidem, obedientiam, reve- rentiam et omne pietatis obsequium ex animo iam vovit ac dicavit? Hinc igitur ocius facessant, si qui sunt, qui per invi- diam Portum apud praistantissimi principis clementiam suis illaudatis artibus in odium clam rapere conantur. Portus enim, velint nolint malevoli, licet invidorum ilia rumpantur, Portus, Nullius iussu, numen divinum precibus assiduis sup- pliciter orabit ut illius Herois (ad cuius clementiae portum Portus recens appulit) celsitudinem, eiusque totam illustrissi- mam domura et principatum perpetua felicitate munitum quam diutissime conservet. Scriptum Cassellis, die Iovis cal. iunii, anno 1609. Bibliotheque nationale de Paris : Y* 1431. Piece. Bibliotheque Mazarine : n° 11268.
  3. M. AEMILII PORTI, FRANCISCI PORTI, CRETENSIS F.